- TYCTA
- TYCTAnomen apud veteres Persas convivii, a Rege quotannis natali suô Proceribus exhiberi soliti, de quo sic ex Herodoro, l. 9. c. 109. Athenaeus, l. 4. c. 10. Quae cena semel quotannis eô die, quô Rex creatus est, instituebatur; tunc solum Rex caput cum cura abluitur, την` κεφαλην` σμᾶται, Persasque strenis donat. Ubi quod decaput abluendi more, Persas forte ab Indis vicinis, quorum Rex capillos abluebat sollennitate ingenti, maximisque muneribus a fubditis eô die excultus, teste Strabone, l. 15. muruâsle iudicat Cl. Loccenius, ad Curtium, l. 8. c. 9. Coeterum Tycta Graecos Τέλειον interpretari, vidimus supra ubi de Natali die. Vide quoque Tucca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.